WILHEIMUS

WILHEIMUS
WILHEIMUS
fil. Edoardi Fortunati, Marchionis Badensis, ex Maria filia Iodoci ab Eicken Domini de Riviere, Bredae gubernatoris, cuius maiores Ducibus Brabavitini inservierant, natus est A. C. 1593. Cui cum ab altera linea Durlacensi nempe, gravis ob matrem mota esset controversia, taudem A. C. 1612. in aulico Caesareo iudicio, pro Wilhelmo sententia lata iussique sunt agnati ei superiorem Marchionatum, cum litis expensis restituere: sed inter partes dein Eslingae A. C. 1629. transactio instituta est. Bellô Suecicô a Caesare fuit, Hispanis dein in Belgio servitt, agnatis pace Monasteriensi quaedam restituere iussus et linearum alternatio sancita est. A. C. 1648. Obiit, Iudex Camerae Spirensis, haud pridem: Pater inter alios Leopoldi Withelmi, et Ferdinandi Maximiliani successoris: qui ex Luisa Christiana, Sabauda genuit A. C. 1655. filium Ludovicum Wilhelnusm. Habuit quoque Wilhelmus
fratrem Hermannum, cui Rodemachera obitgit, patrem Caroli Wilhelmi Eugenii.
Ex Familia Hassiaca.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”